Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
2 | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi bnf107.419 r blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
3 | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
4 | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
5 | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
6 | csg68.369a ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
7 | semper discentes bnf107.420 r et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
8 | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
9 | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit slu145.198 omnibus sicut et illorum fuit |
10 | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
11 | persecutiones bnf107.421 r passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
12 | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
13 | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
14 | tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
16 | omnis scriptura divinitus bnf107.422 r inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
17 | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus csg68.369b bonum instructus |